diumenge, 19 de febrer de 2012

Encegadesa

Ofuscat, torbat pel perill de la mort,
un Cérvol va abandonar el bosc tot llampant,
a la partida de caçadors burlant.

Heus aquí que arriba a bon port.
Entra en un estable de grans dimensions,
s'hi amaga i s'afigura l'enorme sort
en veure'l ple de palla i de companyons.

Els Bous que hi son se'l miren i van menjant,
una Vaca s'hi fixa amb cara de plany.
N'és el Cérvol ignorant
a qui l'alqueria pertany.
De la probitat s'assegura, no obstant.

—Germana, confio no em delataràs.

—Ai desgraciat, que no saps be el que et fas!
Nostr'amo, el que ens vetlla, no descansa mai;
de dia i nit vigila sense desmai.

Dit i fet, el de la cacera  arriba.
Ans d'anar al llit, l'estable tot regira.
El que allí governa ho vol tot al seu tall,
quan el trobi serà del cérvol l'esglai.




Liber II. VIII. Cervus ad Boves


Cervus nemorosis excitatus latibulis,
ut venatorum effugeret instantem necem,
caeco timore proximam villam petit,
ut opportuno se bovili condidit.
hic bos latenti 'Quidnam voluisti tibi,
infelix, ultro qui ad necem cucurreris?
at ille supplex 'Vos modo inquit 'parcite:
occasione rursus erumpam data'.
spatium diei noctis excipiunt vices;
frondem bubulcus adfert, nil adeo videt:
eunt subinde et redeunt omnes rustici,
nemo animadvertit: transit etiam vilicus,
nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus
bubus quietis agere coepit gratias,
hospitium adverso quod praestiterint tempore.
respondit unus 'Salvum te cupimus quidem,
sed, ille qui oculos centum habet si venerit,
magno in periclo vita vertetur tua'.
haec inter ipse dominus a cena redit;
et, quia corruptos viderat nuper boves,
accedit ad praesaepe: 'Cur frondis parum est?
stramenta desunt. tollere haec aranea
quantum est laboris?' dum scrutatur singula,
cervi quoque alta conspicatur cornua;
quem convocata iubet occidi familia,
praedamque tollit. Haec significat fabula
dominum videre plurimum in rebus suis.



CERVUS ET BOVES 


Turnacus ut strepitum uenatorum effugeret, proxima uenatorum fuit uilla, et se in [b]ouile coniecit. Refert Boui, qua causa fugeret. Et Bos : Ut quid tibi, miser, uoluisti huc ad necem currere? Silua te melius celares, aut ungula secares campum, quam hic deuorare[ri]s. At ille contra supplex : Me modo celate tantum, et cum uenerit sero, ibo qua uoluero parte securus. Haec cum dixisset, obscuro se condidit loco. Cum foenum et frondes, et omne genus pabuli bobulci stabulo reponunt, Ceruum uero non uiderunt. Sic ingrediens maior, qui omnia lustrat, nec ipse Ceruum uidit. Gaudens ferus agebat gratias Bub[us], quod fugientem celassent. Tunc unus ex illis ait Ceruo : Saluum te uolumus, si ab illo non uidearis, qui c[entum] oculos habet; nam si te uiderit ille, statim uitam tuam eripiet. Cum Bos Ceruo haec diceret, ingreditur dominus, et, quia nuper uiderat neglecte suos et macilentos Boues, accessit Boues et praesepia. Qui ut uidit inanes esse, et pabulum contra positum, dum irascitur bobulcis, ad summam frondes uidit, et alta Cerui cornua. Ait : Quid est hoc? Et uocat ad se bobulcos, et quaerit unde Ceruus hic ueniret. Nescire se dixerunt. Gaudet dominus. Miles (sic pro Nullus) uenit quaer[endo], et miratur cum suis per [aliquot] dies. 
Dominum plurimum posse in omnibus uidere, et quia fugientes non [cura] sui, sed fortuna saluan de Ctur.


Font: Manuscrit d'Ademar de Chabannes

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada